monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 17
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 5, XVI. Quod hominem a perditione nullus posset eruere; ne que deceptorem eius diabolum revincere nisi solus Deus; et verba libri Apocalypsis Ioannis apostoli, et quo sensu accipienda sint; de odio et persecutione draconis in mulierem et semen eius, et quomodo a terra adiuta sit. <<<     >>> XVIII. Quia sicut Filius Dei, intemporaliter ex Patre natus, principium est, in quo condita sunt universa, sic idem ipse ex matre virgine nascens initium sit creationis, vel aedificationis ecclesiae, et auctor iustificationis plenariae, ad quam nulla patrum iustitia vel legis sacramenta suffecerunt, sed in praedicatione vel susceptione baptismi, et Evangelii, et in fide Trinitatis reformata est.

XVII. Quia Deus mundum constituens et se ipsum glorificaverit, rationali creaturae ostendendo se omnium creatorem et hominem simul ex subiectione eorum quae in mundo sunt magnificaverit; et quomodo secundum litteram intelligendum sit initium libri Genesis ab eo loco quo scriptum est: 'In principio creavit Deus coelum et terram,' usque ad id, 'factumque est vespere et mane dies unus.' MANUSKRIPT-LINKS AUSBLENDEN APPARAT EINBLENDEN

1 Itaque, ut supradictum est, Deus mundum coelo ornavit, terraque ipsum firmavit, ac per eum se ipsum glorificavit, atque per illa quae in mundo sunt hominem sublimavit, cum illi omnia terrena subiecit, velut servus meus, secretorum meorum conscius, ostendit dicens: 'In principio creavit Deus coelum et terram.' Hoc considerandum sic est: In principio, id est in incoeptione omnium rerum quae in scientia Dei erant qualiter fieri deberent, creavit Deus, hoc est per se ipsum procedere fecit, coelum et terram, scilicet materiam omnium creaturarum coelestium et terrestrium, coelum, id est lucidam materiam, et terram, videlicet turbulentam materiam.
2 Et hae duae materiae simul creatae sunt, et in uno circulo apparuerunt, qui circulus potestas Dei est in coelo et in terra.
3 De claritate illa, quae aeternitas est, praedicta lucida materia velut spissa lux fulminabat, et haec eadem lux super turbulentam materiam lucebat.
4 Ipse quoque nec firmamentum nec terram statim illuminavit, quemadmodum nec homo facit, qui quasdam formas parat, quia unamquamque prius cum circino hlw17.265 r suo signat, et eam postmodum coloribus depingit.
5 'Terra autem erat inanis et vacua, et tenebrae erant super faciem abyssi,' quoniam terra fuit inanis, scilicet forma carens, et invisibilis, lumen non habens, quia necdum splendore lucis, nec claritate solis, lunae aut stellarum illustrabatur, et inculta, quoniam nulla creatura sulcabatur, et vacua, id est incomposita, quia nondum plena erat, cum necdum viriditatem, germen, aut floriditatem herbarum, seu arborum haberet.
6 Quod autem non est dictum quod coelum inane et vacuum esset, hoc ideo est quia nullos fructus parere debebat.
7 Sed tenebrae, quae necdum per splendorem luminis evanuerant, quoniam nulla forma fulminabat, erant super faciem abyssi, videlicet super eamdem indistinctam confusionem terrae; quae facies abyssi est, cum illa videatur, abyssus vero occultetur, quia terrae abyssum, sicut corpus animam obtegit, ut non videatur.
8 'Et Spiritus Dei ferebatur super aquas.' Nam Spiritus Dei vita est, et vita haec aquas ad manandum movit, quatenus terra per illas firmaretur, ne per ventum velut cinis spargeretur, quia ut Spiritus sanctus homini infunditur, sic et aquae torrens iter habent et omnia immunda lavant, quemadmodum et Spiritus sanctus sordes peccatorum.
9 Dixitque Deus: 'Fiat lux, et facta est lux.' Dixit Deus, inexstinguibile lumen quod a nullo obscuratur existens, et per Verbum suum velut tonitrus sonuit dicens: Fiat lux, et facta est lux, quia nox indeficiens, hominibusque invisibilis lux, quae nunquam obscurabitur fulminabat, cui etiam viventes sphaerae scilicet angeli adhaerebant, quoniam Deus vita est, et verbum suum non dormit, sed vita apparet.
10 Et quod illud protulit, hoc Deus ad laudem sibi posuit, non autem lux solis, quia sol nondum erat, et quoniam splendor solis super terram non semper apparet, sed multoties obnubilatur.
11 'Et vidit Deus lucem quod esset bona, et divisit lucem a tenebris, appellavitque lucem diem, et tenebras noctem.' Nam Deus vidit quod lux esset bona, quae faciei suae splendorem redderet, et ideo illam a tenebrositate etiam segregavit, ne officia sua in invicem admiscerent, quia ex his duobus alterum indeficiens est, alterum in defectu cadit.
12 A Deo namque dies est, quoniam Deus per Verbum suum lumen primum prodire iussit, quod appellavit diem, non diem solis, sed diem indeficientem, quae in superioribus nulla tenebrositate opprimitur.
13 Et tenebras, non quae luce solis fugantur, sed quae indeficientem obscuritatem habentes, nulla claritate lucis perstringuntur; tenebras quoque quae erant super faciem abyssi, et quas nondum illuminaverat, appellavit noctem.
14 Nox quippe carens die caeca est, et dies a nocte segregata est, et a caecitate noctis separata in claritate est.
15 Sic Deus lucem a nocturnalibus tenebris separavit.
16 'Factumque est vespere et mane dies unus. Nam factus est finis operis huius, et incoeptio ipsius, claritas una in perfectione, quia cum Verbum Dei lucem fieri iussit, incoeptio ipsius velut mane fuit; perfectio autem ipsius quasi vespere, ubi completa apparuit.
17 Et alio modo:



Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 5, XVI. Quod hominem a perditione nullus posset eruere; ne que deceptorem eius diabolum revincere nisi solus Deus; et verba libri Apocalypsis Ioannis apostoli, et quo sensu accipienda sint; de odio et persecutione draconis in mulierem et semen eius, et quomodo a terra adiuta sit. <<<     >>> XVIII. Quia sicut Filius Dei, intemporaliter ex Patre natus, principium est, in quo condita sunt universa, sic idem ipse ex matre virgine nascens initium sit creationis, vel aedificationis ecclesiae, et auctor iustificationis plenariae, ad quam nulla patrum iustitia vel legis sacramenta suffecerunt, sed in praedicatione vel susceptione baptismi, et Evangelii, et in fide Trinitatis reformata est.
monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 17

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik